monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'Goliath' in 'Sermones, p2, 71'
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXX. IN FESTO SANCTI PETRI AD VINCULA SERMO UNICUS. <<<     >>> LXXII. DE LAUDIBUS SANCTAE CRUCIS SERMO UNICUS.

LXXI. IN FESTO EXALTATIONIS SANCTAE CRUCIS SERMO UNICUS.

1  « Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est; iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est (I Cor. I, 18). 2  » Quia fidelibus, fratres charissimi, de mysterio crucis locuturi sumus, ideo non credimus vos stultitiam iudicaturos, Deum vobis crucifixum praedicare; infidelibus autem, quibus Deus consilii sni arcana non revelavit, iis quidem pereuntibus, ut ait Apostolus, stultitia est, Deum omnium creatorem et immortalem, mortuum esse praedicare, et in tam vili supplicio, sicut crux erat eo tempore, suspensum fuisse affirmare. 3  Sed his qui salvi fiunt, id est fidelibus, quibus per Spiritum sanctum Deus misericordiae suae maiestatem cognoscere praebuit, non solum non dedecus, sed etiam maxima virtus Dei, verbum crucis esse videtur. 4  Quod autem dedecus, et scandalum, et stultitia infidelibus videbatur crux Domini, audite iterum Apostolum dicentem: « Nos quidem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23). 5  » Iudaeis scandalum erat, quoniam Dominum suum crucifixisse dicebantur, cum a gentibus deridebantur. 6  Gentibus autem stultitia reputabatur, quia eis impossibile videbatur Deum mori. 7  Quanta autem virtus Dei fuisset, tantum se pro nobis humiliasse, et quam necessarium, audiamus. 8  Facta erat quaedam mutatio inter Deum et homines, peccato primi hominis; quia cum homo prius similis esset Deo videndo innocue, factus est dissimilis a crimine; et quia vetus homo postea malus fuit, iumentis similis factus est, dicente Psalmista: « Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). 9  » In honore erat homo, cum esset similis Deo. 10  Non intellexit, quando peccavit. 11  Similis igitur factus est iumentis, quando peccando factus est irrationalis. 12  Duae creaturae peccaverant, scilicet, diabolus et homo; sed alius per se, alius per alterum. 13  Quia igitur per se diabolus peccavit, reparari non meruit, praesertim cum tam subtilis et spiritualis essentiae persisteret; homo, quia de limo factus est, cum a tam callido tentatore deceptus [fuerit], spem veniae non amisit. 14  Cum igitur ita essent Deus et homo contrarii, nec spes veniae ac redemptionis a tam iusto iudice deberet negari, consideravit divina providentia aequissimum modum reconciliationis. 15  Ratio enim exigebat, ut qui duo contraria vult coniungere, tale medium ponat, quod affinitatem habeat cum utroque. 16  Cum autem ex una parte tantus Deus esset, ex altera parte tam parvus homo, ita erant reconciliandi, et per talem mediatorem, qui esset Deus et homo. 17  Itaque iusto iudicio Deus volens genus humanum reconciliare, factus est homo. 18  Si voluisset angelos redimere, angelicam naturam assumpsisset, sed quia solos homines dignos redemptione iudicavit, humanam naturam, servilem personam rationabiliter assumpsit. 19  Haec autem divina dispensatione ordinavit; prius enim multis praefiguravit adventum suum [symbolis], in multis prophetiis praenuntiavit, ut auctorabilis esset tantis temporibus praesignatus. 20  Sed de multis aliis dicamus, et fidem nobis maiorem per vetera augeamus. 21  Cum filii Israel propter peccata sua in deserto ab igneis serpentibus urgerentur et interimerentur, iussit Dominus serpentem aeneum fieri et in virga exaltari ante filios Israel, quem qui respiciebant ab aliis serpentibus vulnerati, auxilio illius restituebantur sanitati (Num. XXI). 22  Quod autem per hanc figuram Dominus voluisset intelligi, se manifestat, cum dicit in Evangelio: « Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Ioan. III, 14). 23  » Serpens duplicem significationem continet. 24  Venenosum est animal et astutum. 25  Caput enim abscondit, cum percutitur, et ne venefici vocem audiat unam aurem terrae affigit, alteram cauda obturat. 26  In bona significatione accipitur, cum dicitur: « Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16); » et in mala, cum dicitur Iudaeis: « Genimina viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? » (Luc. III, 7.) Itaque serpens Dominum significat in quantum prudens est, quia ipse est sapientia Patris; diabolum significat, in quantum venenosus est. 27  Voluit enim Dominus per serpentem designari, quia contra serpentes spirituales erat pugnaturus. 28  Per aeris materiam fortitudo Christi describitur. 29  Serpens aeneus fuit, quia duo sunt necessaria in bello, fortitudo et prudentia. 30  Cum ergo ipse esset verus David, id est manu fortis, qui puguaturus erat contra Goliath, id est diabolum, merito aeneus ut fortis, merito dicitur serpens, ut prudens describitur. 31  In summitate virgae ponitur, id est in altitudine crucis suspenditur. 32  Vulnerati ab aliis serpentibus, id est daemonibus, peccando, respiciunt ad verum serpentem, id est prudentem, credendo et bene operando salvantur liberati a peccatorum venenis. 33  Audite etiam figuram evidentius mysterium Incarnationis designantem. 34  Unicus filius erat Abrahae, id est Isaac, quem Dominus tentans praecepit immolare in monte quem monstraret ei. 35  Abraham stravit asinum suum, ducens secum duos iuvenes, et Isaac collegit ligna, et tandem tertia die pervenit ad locum. 36  Tunc dixit ad pueros suos: « Exspectate hic cum asino, et postquam adoraverimus, revertemur ad vos. 37  Tulit itaque ligna, et posuit super filium suum, ipse vero portabat ignem et gladium (Gen. XXII, 5). 38  » Cumque paravisset filium suum, posuit super struem lignorum, et ei volenti filium suum immolare ait Angelus: « Non extendas manum tuam super puerum (ibid., 12). 39  » Tunc Abraham respiciens vidit arietem inter vepres haerentem cornibus, quem immolavit pro filio suo. 40  Abraham Deum Patrem significat, qui immolavit Filium suum, mittendo [eum] et tradendo. 41  Unde Apostolus: « Qui Filio suo non pepercit, sed morti tradidit illum (Rom. VIII, 32). 42  » Abraham multarum gentium [pater] interpretatur. 43  Isaac Christum significat, qui interpretatur gaudium. 44  Christus vero est gaudium hominum et angelorum. 45  Duo iuvenes qui secum ibant, sunt populus Iudaeorum, qui ideo duo dicuntur, quia post mortem Salomonis divisus est in duo regna: in decem videlicet tribus Israel, quibus Ieroboam imperavit; et in duas alias tribus, scilicet Beniamin et Iuda, super quas Roboam filius Salomonis regnavit. 46  Asinus vero designat stultitiam Iudaeorum; ligna, crucem; tertia dies, venturum eum ad locum, quia in tertio tempore mundi sub gratia immolatus est Christus. 47  Isaac tulit ligna: et [Christus] crucem suam gestavit. 48  Iudaei adhuc exspectant cum asino, quia manentes in stultitia sua non potuerunt accedere ad sanctae Trinitatis intelligentiam. 49  Nec immolatus est Isaac, quia non est immolata divinitas, id est Filius Dei [seu Verbum aeternum], sed aries, id est caro Christi, quae haerebat vepribus, id est tribulationibus, cornibus, id est, brachiis extensis in cruce. 50  Haec crux tot temporalibus [figuris] praesignata, tandem salus mundi effecta est; et est ratio quare voluit Dominus hoc genus supplicii potius quam aliud: hinc quadrifaria est, quasi amplectens quatuor mundi partes; et hinc etiam alia significatio in partibus eius continetur. 51  Altitudo spem salutis, quam habemus in coelestibus, significat; latitudo, charitatem, quae extensa est usque ad inimicos; longitudo, perseverantiam bonorum operum; profunditas, id est illa pars quae latet, profunda mysteria iudiciorum Dei. 52  Unde Apostolus: « Incomprehensibilia sunt iudicia tua, Domine (Rom. XI, 33). 53  » Hoc mysterium innuit Apostolus cum dicit: « Ut possitis intelligere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo et sublimitas et profundum (Ephes. III, 18). 54  » Hanc igitur crucem debemus omnes venerari, in qua pependit pretium mundi. 55  Datum est pretium pro omnibus nobis, si volumus exire a vitiis. 56  Hodie exaltata est in Ierusalem. 57  Nos similiter exaltemus eam in singulis ecclesiis, ut nobis sit communiter salus, iuvante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. 58  Amen.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXX. IN FESTO SANCTI PETRI AD VINCULA SERMO UNICUS. <<<     >>> LXXII. DE LAUDIBUS SANCTAE CRUCIS SERMO UNICUS.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'Goliath' in 'Sermones, p2, 71'